tem amplectitur: avicula cibum quaerit, vescens piscium reliquiis inter dentes haerentibus. Consimili ratione corvus inequitat dorsu suis. Inter florum autem et aegithum[1] tam pertinax est odium, ut negent sanguinem illorum posse misceri. Quemadmodum narrant aliarum avium pennas absumi, si aquilinis misceantur. Accipiter est infestus columbino generi; sed has defendit tinnunculus avicula; cuius conspectum et vocem mirum in modum horret accipiter; nec hoc latet columbas; ubicunque tinnunculus reconditus est, ab ea sede non migrant, fiducia protectoris. Quis caussam coniiciat, cur aut bene velit generi columbino tinnunculus, aut cur tinnunculum horreat accipiter? Atque ut interdum animalculum minimum praesidio est ingenti belluae, ita contra a minutissimis exitium est maximis. Est pisciculus scorpii effigie, magnitudine aranei piscis; is sub pinna affigit sese aculeo thynnis interdum magnitudinem delphini superantibus, tanto dolore, ut nonnunquam in naves insiliant. Idem facit mugilibus. Quid est cur leo, animal cunctis tremendum, expavescat galli gallinacei cantum?[2]
- io. Ne sim in hoc convivio prorsus asymbolus, referam quod olim his oculis vidi in aedibus Thomae Mori,[3]
- Quin etiam gallum, nocte explaudentibut alis,
- Auroram clara consuetum voce vocare,
- Quem nequeunt rapidi contra constare leones,
- Inque tueri: ita continuo meminere fugai.
- Nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
- Semina, quae quum sunt oculis immissa leonum,
- Pupillas interfodiunt, acremque dolorem
- Praebent, ut nequeant contra durare feroces.