Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/639

Haec pagina emendata est

mium. Ilico simius gaudens insiliit in humeros pueri venaturus pediculos, sublato pileo reperit testudinem. Mirum erat spectaculum quanto cum horrore resilierit bestia, quam expaverit, quam timide respexerit an sequeretur testudo. Additum est aliud specimen: alligavimus testudinem catenae a qua revinctus erat simius, ut effugere non posset, quin saltem aspiceret; incredibile dictu quantopere fuerit discruciatus, tantum non metu exanimabatur, interdum aversus posterioribus pedibus depellere tentavit haerentem bestiam. Tandem quicquid erat in alvo aut vesica oneris reiecit. Sequuta est ex pavore febris, ut nobis fuerit solvendus a catena et aqua vino temperata refocillandus.

io. Atqui nihil est, quod sibi a testudine metuat simius.
ep. Fortassis aliquid est quod nos fugit, naturae cognitum. Nam quur acanthis oderit asinum causa in promptu est, quod ille se affricat spinis, in quibus nidulatur avicula, et flores eius depascitur.
io. Sed qua tandem in re acanthis laedit asinum?
ep. Rostro fodit illius hulcera, fustibus et oneribus facta, pungit et mollia narium. Potest item aliquid causae divinari, quur inter vulpes et milvios mutua sit simultas, quod avis rapax alterius catulis insidietur. Fortasse vulpes vicissim illius pullis, quae causa dissidii est inter sorices et ardeolas. Eadem fere ratio est inter aesalona, parvam aviculam, et vulpem. Nam aesalon ova corvorum frangit. Eadem infestatur a vulpibus et vicissim illas infeste, catulos earum vellicans. Quod ubi viderint corvi, vulpibus velut adversus communem hostem suppetias ferunt. At vix divinare liceat, quam ob causam inter se oderint olores et aquilae, corvus et chlorio, cornix