Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/638

Haec pagina emendata et bis lecta est

hominem, et tamen adeo terretur ab hyaena, ut ne congredi quidem sustineat.[1] Hinc narrant, si quis quid secum gestet de corio hyaenae, a panthera non appeti; tam sagax est naturae sensus. Addunt et illud, si pelles utriusque belluae suspendas invicem ex adverso, panthericae pilos defluere. Araneus homini domesticum est animal, exitiale vero serpenti,[2] adeo ut forte conspicatus sub arbore serpentem apricantem, filo se libret; et aculeum mediae infigat fronti, tam acri vulnere, ut serpens, dolore rotans sese in gyrum, tandem emoriatur. Accepi ab iis, qui spectarunt, simile dissidium esse araneo cum bufonibus; sed bufonem ictum sibi plantagine admorsa mederi. Audies fabulam Britannicam. Scis illic conclavium solum consterni scirpis virentibus. Monachus quidam fasciculos alioquot scirporum in cubiculum congesserat, sparsurus quum esset commodum. Is quum a prandio supinus dormiret, bufo ingens erepsit, et os dormientis obsedit, infixis superno atque inferno labro quatuor pedibus. Detrahere bufonem certa mors erat; non amoveri quiddam erat morte crudelius. Quidam suaserunt ut monachus ad fenestram deferretur supinus, in qua ingens araneus habebat telam. Factum est. Mox araneus hoste conspecto, filo se librat, et bufoni spiculum infigit, ac filo se recepit in telam. Intumuit bufo, sed non est avulsus. Repetitur ab araneo: magis intumuit, sed vixit. Tertio ictus abduxit pedes, ac mortuus decidit. Hanc gratiam araneus retulit hospiti suo.

io. Mira narras.
ep. Addam, quod non legi, sed his oculis conspexi. Simius supra modum horret testudinem. Huius rei quidam dedit nobis specimen Romae. Puero suo in verticem imposuit testudinem, et pileo contexit; dein produxit ad si-
  1. Plin. lib. 8. cap. 30.
  2. Ita refert Plinius, lib. 10. cap. 74.