Haec pagina emendata et bis lecta est
210 A M I C I T 1 A.
dum nos ex commissis inter se gallis gallinaceis et coturnicibus voluptatem capimus.
- io. Nondum satis percipio quid velis dicere.
- ep. Dicam igitur, si vis, crassiore Minerva. Scis serpentium genus esse inimicum homini.
- io. Scio vetus inter illos et nos esse dissidium et irreconciliabile, futurumque donec meminerimus illius inauspicati pomi.
- ep. Nosti lacertam?
- io. Quid ni?
- ep. Italia magnas habet et virides. Hoc animal natura et homini amicum est et serpentibus inimicum.
- io. Unde hoc deprehenditur?
- ep. Ubicunque prospicit homo, ibi congregantur lacertae, obliquato capite diu contemplantes hominis faciem; si expuas, elambunt sputum ore redditam: vidi et puerorum mictum exsorbentes. Quin et puerorum manibus tractantur impune, atque etiam laeduntur, et admotae ori gaudent salivam lambere. Ceterum si comprehensae inter se committantur, dictu mirum quam in sese saeviant; nec appetunt committentem. Si quis in agris ambulet per viam cavam, nunc hinc, nunc illinc strepitu dimoti rubi admonent hominem; insuetus crederet serpentem esse: ubi dispexeris, lacertae sunt, obliquato capite contemplantes, donec consistas; si pergas, sequentes. Rursus aliud agentem admonent. Diceres eas ludere; vehementerque delectari hominis aspectu.
- io. Mira narras.
- ep. Quodam die vidi praegrandem et mire viridem in ostio cavi decertantem cum serpente. Primum mirabamur quid esset rei: nam serpens nobis non erat conspicuus. Italus admonebat, in antro esse hostem. Paulo post venit ad nos lacerta, velut ostendens sua vulnera, ac remedium flagitans, seque tantum non tangi patiebatur: quoties autem restabamus, restabat et illa nos contemplans. Serpens alterum latus pene totum eroserat et ex viridi rubrum fecerat.
- io. Mihi, si adfuissem, libuisset ulcisci lacertae vicem.
- ep. At hostis iam se in profundum antrum abdiderat: