Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/63

Haec pagina emendata et bis lecta est

56 VENATIO.

artem. Imple hanc situlam aqua. Hos iuglandium summos cortices virentes confractos immittito. Hac aqua perfunde solum. Nunc observa paulisper. Vides emergentes?

ba. Rem prodigiosam video. Sic olim, opinor, exsiliebant armati ex satis serpentis dentibus. Sed plerique pisces delicatioris et elegantioris sunt palati, quam ut esca tam vulgari capiantur.
la. Novi quoddam insecti genus, quo talibus insidiari soleo.
ba. Tu vide, an possis imponere piscibus; ego ranis facessam negotium.
la. Quomodo? reti?
ba. Non; sed arcu.
la. Novum piscandi genus.
ba. At non iniucundum. Videbis et fateberis.
vi. Quid si nos duo micemus digitis?
pa. Ignavum est ac rusticum lusus genus. Ad focum desidentibus magis convenit, quam in campo versantibus.
vi. Quid si certemus nucibus?
pa. Nuces admodum pueris relinquamus; nos grandiusculi sumus.
vi. Et tamen nihil aliud adhuc, quam pueri sumus.
pa. Sed quibus decorum est ludere nucibus, iisdem non indecorum est equitare in arundine longa.
vi. Tu igitur praescribito lusus genus, sequar quocunque vocaris.
pa. Et ego futurus sum omnium horarum homo.


Euntes in ludum literarium.
Sylvius, Joannes.
sy. Cur adeo curris, Ioannes?
io. Cur lepus, ut aiunt, pro canibus?
sy. Quid hoc proverbii est?
io. Quia nisi adfuero in tempore ante recitatum catalogum, actum est de pelle mea.
sy. Hac quidem ex parte nihil est periculi. Modo praeterita est quinta. Inspice horologium, manus nondum attigit punctum, quod horam ab hora aequis spatiis dirimit.
io. At ego vix habeo fidem horologiis: mentiuntur nonnunquam.
sy. At mihi fide, qui campanae vocem audivi.
io. Quid loquebatur?
sy. Horam esse quintam.
io. Sed est et aliud, unde magis etiam timeam. Red-