Haec pagina emendata est
adolescentulum crebro parentibus suis emisse oleum, acetum et olera. Sed extra controversiam Petrus et Paulus contrectarunt. Non est in contactus fuga laus pietatis, sed in contemptu. Vini contactus multo periculosior est, quam pecuniae; cur non horrent ibi periurium?
- th. Quia Franciscus non prohibuit.
- ph. Nonne porrigunt manus suas ocio molliculas et pulchre lotas foeminis salutantibus, et nummo forte inspiciendi causa oblato, resiliunt ac se muniunt signo crucis, papae quam Evangelice? Equidem puto Franciscum licet omnis literaturae rudem non adeo desipuisse, ut vetuerit qualemcunque pecuniae contactum. Et tamen si id sensit, quanto periculo suos exposuit, quos iussit nudis pedibus incedere. Vix enim vitari potest quin aliquando imprudentes calcent nummum humi iacentem.
- th. Verum non tangunt manibus.
- ph. An tactus non est sensus toto corpori communis?
- th. Est, atque etiam si quid tale usu veniat, non sacrificant, nisi confessi.
- ph. Religiose.
- th. Verum omissis cavillationibus, dicam id quod res est. Pecunia multis est eritque maximorum malorum occasio.
- ph. Fateor, sed eadem aliis est multorum bonorum materia. Divitiarum amorem lego damnatum, pecuniam damnatam nusquam lego.
- th. Recte dicis. Sed quo longius absint ab auariciae morbo, sic prohibitus est contactus, quemadmodum in Evangelio vetamur iurare, ne incidamus in periurium.
- ph. Quin igitur vetitus est aspectus?
- th. Quia facilius est continere manus quam oculos.
- ph. Et tamen per illas fenestras ingressa est mors.
- th. Et ideo qui germane Franciscani sunt, ultra supercilia deducunt cucullam rectisque et in terram defixis oculis incedunt, ne quid videant praeter viam, quod idem videmus in equis currus onustos trahentibus, utrinque corium capistro additum non sinit eos quicquam videre, nisi quod ante pedes est.
- ph. Verum