Haec pagina emendata et bis lecta est
vestis?
- th. Vel ipsum Satanam, si se patiatur indui, et fidem habeat apocalypsi.
- ph. Iamdudum me tuum fecisti: sed unum atque alterum scrupulum mihi cupiam per te eximi.
- th. Dic.
- ph. Audivi, Franciscum suum appellare institutum Evangelicum.
- th. Verum.
- ph. Sed evangelii regulam profitentur omnes Christiani, mea quidem sententia. Quod si istorum institutum est evangelicum, oportet, quotquot Christiani sunt, eosdem esse Franciscanos; et in his primas tenebit Christus cum apostolis et sanctissima matre.
- th. Convinceres tu quidem, nisi Franciscus quaedam addidisset Evangelio Christi.
- ph. Quae?
- th. Vestem cineraceam, funem canabeum, et pedes nudos.
- ph. Istis igitur notis dignoscimus evangelicum a Franciscano?
- th. Differunt et contactu pecuniae.
- ph. Verum, ut audio, Franciscus recipi vetat, non attingi. Recipit autem vel dominus, vel procurator, vel creditor, vel haeres, vel mandatarius; et si numeret chirotheca munitus, nihilominus recepisse dicitur. Unde igitur hoc novum interpretamentum, ne recipiant, id est, ne contingant?
- th. Sic interpretatus est Benedictus Pontifex.
- ph. At non ut Pontifex, verum ut Franciscanus. Alioqui nonne, qui sunt observantissimi, quum peregrinantur, excipiunt linteolo nummos?
- th. Faciunt quum urget necessitas.
- ph. At mori satius est, quam violare regulam plusquam evangelicam. Deinde nonne passim recipiunt per suos procuratores?
- th. Quidni? etiamsi dentur aliquot millia, id quod non raro accidit.
- ph. At regula dicit, neque per se, neque per alios.
- th. At non contingunt.
- ph. Ridiculum! Si contactus impius est, etiam per alios contingunt.
- th. Verum non est illis cum procuratoribus actio.
- ph. Non est? Experiatur hoc qui velit.
- th. Christus non legitur usquam contigisse pecuniam.
- ph. Esto: sed probabile est, Christum