Haec pagina emendata et bis lecta est
pulum exemit illi Dominus, promittens illi, sibi curae futurum ne deficeret semicalceatorum ac cinctorum fune populus usque ad extremum iudicii diem.
- ph. O Domini clementiam! alioqui fuerat actum de ecclesia Dei. Sed perge.
- th. Quarto loco reseravit illud, quod nullus impie vivens diu perseverare posset in eo ordine.
- ph. An non defecit ab ordine quisquis impie vivit?
- th. Non: neque enim Christum statim abnegavit, qui scelerate vivit; quanquam aliquo modo negant Deum, qui ore profitentes factis negant. Sed quisquis abiicit sacrosanctum habitum, is irreparabiliter defecit ab ordine.
- ph. Quid igitur dicemus de tot monasteriis Conventualium,[1] qui pecunias habent, qui potant, ludunt aleam, scortantur, et palam alunt domi concubinas, ne plura commemorem?
- th. Franciscus nunquam gestavit vestem tali colore nimium fusco, nec usus est cingulo e lino candido confecto. Proinde illis, ubi pulsarint ostium, dicetur, Nescio vos: eo quod non habent vestem nuptialem.
- ph. Estne amplius?
- th. Nihil adhuc audisti. Quinto loco patefecit illi, quod qui male vellent ordini Seraphico, quales heu nimium multi sunt, nunquam pervenirent ad dimidium aetatis a Deo praefinitae, nisi mortem anticipassent; sed omnes pessima morte quam ocissime perituros.
- ph. Vidimus istuc cum in aliis multis alias, tum nuper in Matthaeo Cardinale Sedunensi:[2] de semicalceatis pessime et loquebatur et sentiebat; periit prius quam, opinor, attingeret quinquagesimum annum.
- th.