Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/623

Haec pagina emendata est

200 EXEQUIAE

quam horrendos morbos immittunt, nisi legitime colantur.

ph. Citius crediderim illos adimere morbos, quam immittere. Sed quod mihi dixeris, nec prophano commiseris et tacituro credideris.
th. Age tua fretus fide dicam, quod quidem ad banc rem attinet. Obsecro te, Francisce, ut te tuisque sodalibus propitiis sit mihi phas audita loqui! Scis Paulo fuisse sapientiam reconditam, quam non palam, sed occulte loquebatur inter perfectos. Sic habent et illi quaedam arcana, quae non evulgant apud quoslibet, sed beatis viduis aliisque piis et selectis benevolentibus gregi Seraphico privatim impartiunt.
ph. Expecto τρισαγίους ἀποκαλύψεις.
th. Principio Dominus praedixit patriarchae Seraphico[1] futurum, ut quo grex Seraphicus magis increbresceret, hoc illi pabulum abundantius suppeditaret.
ph. Hic protinus adempta est omnis querela iis qui dictitant hoc hominum genere in dies increbrescente gravari populum.
th. Deinde aperuit et hoc, quod quotannis in die illi festo omnes animae non modo fratrum, qui sacrosanctum illum gestant habitum, verum etiam ordini bene cupientium ac de ipsius sodalibus benemerentium ab igni purgatorio liberarentur.
ph. Tam familiariter Christus cum illo fabulabatur?
th. Quid ni, ut cum amico et sodali, quemadmodum Deus pater fabulabatur cum Mose. Moses a Deo traditam legem tulit ad populum, Christus legem Evangelicam promulgavit, Franciscus legem suam angeli manibus bis descriptam tradidit Seraphicis fratribus.
ph. Expecto tertiam apocalypsim.
th. Verebatur egregius ille patriarcha, ne bonum semen, quod seminatum erat, noctu vitiaret ille malus, et ita cum zizania revelleretur et triticum. Hunc scru-
  1. Nimirun Francisco.