Haec pagina emendata et bis lecta est
cisco praesens praesenti patefecit.
- ph. Obsecro te per amicitiam nostram, atque obtestor, ne me graveris istis impartiri sermonibus.
- th. Sunt reconditissima mysteria; nec fas est ea profanis communicare.
- ph. Qui profanus, amice? qui nulli unquam ordini melius voluerim, quam Seraphico?
- th. Sed interdum vellicas eos odiosius.
- ph. Hoc ipsum, Theotime, amoris argumentum est: quum eum ordinem nulli gravius laedant, quam qui sub illius umbra turpiter vivunt: quisquis optime vult ordini, necesse est ut illius corruptoribus maxime succenseat.
- th. At vereor ne Franciscum iratum habeam, si quid arcanorum effutiero.
- ph. Quid mali metuis ab innocentissimo viro?
- th. Quid? Ne me exoculet, aut ne mihi mentem adimat; quomodo multos tractasse dicitur, qui reclamarunt illius quinque vulnerum vestigiis.
- ph. Itane divi peiores sunt in coelo, quam fuerint in terris? Audio Franciscum adeo fuisse miti ingenio, ut quum pueri per viam incedenti caseum, lac, rudera et lapides immitterent in rusticanam cucullam a tergo pendentem, nihil offenderetur, sed hilaris incederet et gaudens; et nunc factus est iracundus et vindex? Alio die quum a socio audisset fur, sacrilegus, homicida, incestus, ebriosus, et quidquid criminum in scelerosissimum quemvis congeri potest, confractus egit gratias, confessus illum nihil esse mentitum. Miranti socio cur ita loqueretur: Haec, inquit, omnia, et his sceleratiora patraram, nisi me numinis favor servasset. Unde igitur nunc factus est vindex?
- th. Sic est: divi in coelo regnantes laedi nolunt. Quid Cornelio mitius?[1] quid Antonio mansuetius? Quid Ioanne Baptista patientius,[2] dum viverent? At nunc