Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/620

Haec pagina emendata et bis lecta est

Elysiis.

th. Non; sed heic, si revalescant. Et fit aliquoties ut medicorum sententiis damnati, simul ut sacrosanctam vestem induerint, ope Dei reviviscant.
ph. Idem saepenumero usu venit in his, qui vestem eam non induunt.
th. Oportet simpliciter ambulare in via fidei. Si nihil esset eximii fructus in hac re, non ambirent, praesertim apud Italos, genere et literis nobiles plurimi, ut in amictu sacrosancto sepeliantur. Ac ne repudies ignotorum hominum exempla; sic sepultus est ille, cui tu merito plurimum tribuis, Rudolphus Agricola:[1] sic nuper Christophorus Longolius.[2]
ph. Mea nihil refert quid delirent homines, quum agunt animam; ex te doceri cupio, quid magni boni conferat, hominem metu mortis attonitum, ac certae vitae desperatione perturbatum profiteri aut vestiri. Quid quod vota sunt irrita, nisi fiant animo sano sobrioque, matura deliberatione, sublato metu, dolo, aut vi? Ut horum nihil sit, professio talis non obligat, nisi post annum probationis, quo gestare iubentur tunicam cum caperone;[3] sic enim loquitur vir ille Seraphicus. Itaque si reviviscant, duplici nomine non tenentur; neque enim votum est, quod ab attonito fit metu mortis ac spe vitae; neque professio obligat ante caperonem gestatum.
th. Utcunque habet obligatio, illi certe putant se obligari, et illa totius voluntatis addictio non potest Deo non esse gratissima: siquidem hoc est in caussa, ut bona opera monachorum, etiamsi demus
  1. Vir tempore quo vixit doctissimus, natus Paffloni apud Groningam 1442, Heidelbergae obiit 1485, ubi professor fuit. Eius maxime suasu sub Philippo electore Palatino amplificata eit bibliotheca Heidelbergensis. Opera ei. Colon. 1539 prodierunt.
  2. C. Longolius, scriptis suis ad imitationem Ciceronis clarus, unde a nonnullis simius Ciceronianus appellatus, contra Lutherum scripsit. Obiit Patavii. Cf. Batesii Vitae select. virorum. Lond. 1681.
  3. Pro cum cucullo.