Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/62

Haec pagina emendata et bis lecta est

VENATIO. 55

Quis Thales te docuit istam philosophiam?

ga. Fuit mihi admodum puero consuetudo domestica cum integerrimo viro Ioanne Coleto. Nostin’ hominem?
er. Quid ni? tanquam te.
ga. Is eam aetatem huiusmodi praeceptiunculis imbuit.
er. Non invidebis, si me praebeam aemulum instituti tui!
ga. Imo isthoc nomine mihi futurus es multo charior. Scis enim, similitudine morum conglutinari familiaritatem ac benevolentiam.
er. Verum; sed non inter competitores eiusdem magistratus, quum simili laborent morbo.
ga. Nec inter eiusdem sponsae procos, quum pariter laborent amore.
er. Sed extra iocum, experiar imitari rationem istam.
ga. Precor, ut tibi vertat quam optime.
er. Fortassis assequar te.
ga. Utinam et praecurras. Sed interim non operiar te; quin ipse quotidie me ipsum superare contendo: sed tamen adnitere, si potes, ut antevertas.
Venatio.
Paulus, Thomas, Vincentius, Laurentius, Bartholus.
pa. Trahit sua quemque voluptas; mihi placet venatio.
th. Placet et mihi: sed ubi canes, ubi venabula, ubi casses?
pa. Valeant apri, ursi, cervi et vulpes; nos insidiabimur cuniculis.
vi. At ego laqueos iniiciam locustis. Insidiabor gryllis.
la. Ego ranas captabo.
ba. Ego papiliones venabor.
la. Difficile est sectari volantia.
ba. Difficile,[1] sed pulchrum; nisi pulchrius esse ducis sectari lumbricos aut cochleas, quia carent alis.
la. Equidem malo insidiari piscibus; est mihi hamus elegans.
ba. Sed unde parabis escam?
la. Lumbricorum ubique magna est copia.
ba. Est, si tibi velint prorepere e terra.
la. At ego mox efficiam, ut multae myriades prosiliant.
ba. Quod pacto? incantamentis ?
la. Videbis
  1. Graecorum proverbium est: χαλεπὰ τὰ καλά.