Haec pagina emendata et bis lecta est
ler, mi Theotime, vix ipse valuissem a risu temperare, si isti spectaculo adfuissem.
- th. Faxit Deus, ne tu sis istius fermenti contagio corruptus.
- ph. Nihil hinc periculi est, optime Theotime; ego a puero religiose beatum Franciscum, iuxta mundum nec doctum nec sapientem, sed profunda mundanorum affectuum mortificiatione Deo carissimum, semper animo sum veneratus; cumque hoc omnes, qui illius ingressi vestigiis, ex animo student mundo mortui Christo vivere. Nam vestem nihil moror: sed lubens ex te didicero, quid vestis conferat mortuo.
- th. Margaritas non esse porcis obiiciendas, nec sanctum dandum canibus, scis ab ipso Domino praeceptum esse.[1] Proinde, si ridendi caussa percunctaris, nihil ex me audies: sin simplici discendi studio, libens impartiam, quod ab illis didici.
- ph. Profiteor discipulum et attentum et docilem et benevolum.
- th. Principio scis quosdam usque adeo ambitiosos, ut non sat habeant, superbe et insolenter vixisse, nisi et ambitiose sepeliantur mortui. Non sentiunt exanimes, sed tamen viventes imaginatione quadam futurae pompae voluptatem aliquam ac fructum praecipiunt. Hoc quidquid est, affectus abdicare, non negabis, opinor, aliquam pietatis partem.
- ph. Fateor, si fastus exsequiarum non valeat alia ratione devitari. Sed mihi videtur modestius, si princeps exanimis involvatur linteo vili, ac per plebeios vespillones in vulgari coemeterio inter plebeia cadavera sepeliatur. Nam qui sic efferuntur, quemadmodum elatus est Eusebius, mutasse fastum videntur verius, quam vitasse.
- th. Deo gratum est, quidquid bono fit animo. Illius autem est iudicare cor hominis. Verum quod dixi leve est; sunt alia graviora.
- ph. Quae?
- th. Profitentur ante mortem Francisci regulam.
- ph. Videlicet ut eam servent in campis