Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/617

Haec pagina emendata et bis lecta est

Pelusios[1] Eusebium, hominem clarum et eruditum.

ph. Illumne ex principe privatum, e privato exsulem, ex exsule tantum non mendicum, paene addideram sycophantam?
th. Recte divinasti quem dicam.
ph. Sed quid illi accidit?
th. Hodie sepultus est: a pompa funebri redeo.
ph. Admodum tristem fuisse oportet, quae te nobis tam tristem remisit.
th. Vereor ut sine lacrymis queam tibi quod vidi describere.
ph. At ego vereor ut sine risu possim audire. Sed narra obsecro.
th. Scis Eusebium iam pridem fuisse misera valetudine.
ph. Scio ante annos aliquot evirato corpusculo.
th. In huiusmodi morbis, qui lente conficiunt hominem, medici certis praesagiis solent mortis diem praedicere.
ph. Maxime.
th. Hi monuerunt hominem, quidquid medicorum ars praestare posset, id omne summa cura praestitum esse. Deum quidem potentiorem omni medicorum ope; sed quod humana coniectura deprehendi quiret, non superesse triduum vitae.
ph. Quid tum postea?
th. Ibi continuo praeclarus Eusebius defecto corpusculo totum sanctissimi Francisci amictum induit, raditur, accipit cucullam cinericiam, vestem eiusdem coloris, funem nodosum, fenestratos calceos.
ph. Moriturus?
th. Sic est. Quin et profitetur voce iam moribunda, se Christo militaturum iuxta Francisci regulam, si, quod medici desperabant, daret Deus. Ad hanc professionem adhibiti sunt testes, viri sanctimonia celebres. In ea veste moritur vir egregius ad tempus a medicis praedictum. Veniunt ex eo sodalitio complures, qui funebrem pompam celebrent.
ph. Utinam adfuissem isti spectaculo!
th. Illachrymasses, si spectasses qua caritate Seraphici sodales cadaver abluerint, amictum illum sacrosanctum adaptarint, manus in crucis imaginem composuerint, pedes nudarint, et nudatos exosculati sint, faciem unguento
  1. Nomen fictum.