Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/616

Haec pagina emendata et bis lecta est

infra octoginta ducatorum millia.[1] Nec ullus erat annus, quo non accederet lucrum mille ducatorum, ut dicam parcissime.

ia. Sed iuvenes illi quibus haec parabantur, num eodem utebantur parsimonia?
gi. Utebantur, sed domi duntaxat; foris liguriebant, scortabantur, ludebant aleam: quumque pater in gratiam honestissimorum convivarum graveretur teruncium impendere, iuvenes interdum una nocte sexaginta ducatos perdebant alea.
ia. Sic perire solent quae sordibus corraduntur. Verum e tantis periculis incolumis, quo nunc te confers?
gi. Ad vetustissimum Gallorum contubernium, sarturus quod illic dispendii factum est.
EXEQUIAE SERAPHICAE.
Theotimus, Philecous.
ph. Unde nobis Theotimus nova religionis facie?
th. Qui sic?
ph. Quia severa frons, oculi in terram defixi, caput in laevum humerum nonnihil inflexum, sphaerulae precatoriae in manibus.
th. Si nosse cupis, amice, quae ad te nihil attinent, e spectaculo venio.
ph. An spectasti funambulum, aut praestigiarum artificem, aut aliud huic simile?
th. Fortasse non ita huic dissimile.
ph. Equidem nunquam antehac vidi quenquam istiusmodi vultu redeuntem e spectaculo.
th. Sed eiusmodi fuit spectaculi genus, ut si tu interfuisses, fortassis me incederes aliquanto tristior.
ph. Quin tu ergo memoras, quid te tam fecerit religiosum?
th. Redeo ab exequiis Seraphicis.
ph. Quid ego audio? Itane moriuntur et angeli?
th. Non; sed horum sodales. Ceterum, ne te diutius suspensum habeam, nosti, opinor, heic apud
  1. Intellige Italorum, qui fere aequant nostrus thaleros cum octo grossis.