Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/615

Haec pagina emendata est

Orthrogonus. Subrisit medicus, ac mitigavit consilium. - Non haec loquor, Gilberte doctissime, quod in totum arceam te a coenis; licebit gustare ovum et semel bibere, sic enim ipse vivo. In coenam coquitur ovum, inde capio vitelli dimidium, reliquum do filio; mox hausto semicyatho vini, studeo in multam noctem.

ia. Num isthaec vera praedicabat medicus?
gi. Verissima. Nam ipse forte per viam ambulans redibam a sacro, et coures admonuerat illic habitare medicum; libuit videre regnum illius. Erat autem dies dominicus. Pulsavi fores, apertae sunt, ascendi, offendo medicum cum filio et eodem famulo prandentem. Apparatus erat duo ova, praeterea nihil.
ia. Oportuit esse exangues homines.
gi. Imo ambo erant pulchre habito corpore, colore vivido ac rubido, oculis laetis.
ia. Vix credibile est.
gi. At ego compertissima narro. Nec ille solus ad istum vivit modum, sed complures alii et imaginibus clari et re lauta. Polyphagia et polyposia, crede mihi, consuetudinis res est, non naturae. Si quis paulatim assuescat, tandem eo proficiet, ut idem faciat quod Milo, qui bovem eodem die totum absumpsit.
ia. Deum immortalem, si tam parco victu licet tueri valetudinem, quantum impendiorum perit Germanis, Anglis, Danis et Polonis?
gi. Plurimum haud dubie, et quidem non sine gravi tum valetudinis, tum ingenii detrimento.
ia. Sed quid obstabat, quo minus tibi sufficeret ille victus?
gi. Quia diversis assueram, et serum iam erat mutare consuetudinem, quanquam me non tam offendebat ciborum exiguitas, quam corruptio. Duo ova poterant sufficere, si fuissent recens nata; vini cyathus erat satis, nisi pro vino daretur fex vapida; dimidium panis aluisset, nisi pro pane daretur argilla.
ia. Adeone sordidum esse Antronium in tantis opibus?
gi. Arbitror censum illius non fuisse