Haec pagina emendata est
dederam negocium, ut mihi meo aere in singulos dies emeret ova tria, duo in prandium, unum in coenam. Sed hic quoque foeminae pro recentibus care emptis supponebant semiputria, ut mecum praeclare crederem actum, si ex tribus unum esset quod edi posset. Tandem et utrem vini purioris mea pecunia emeram, caeterum mulieres effracta sera intra paucos dies exsorbuerunt, non admodum irato Antronio.
- ia. Itane nullus erat illic, quem tui miseresceret?
- gi. Miseresceret? Imo videbar illis gluto quispiam et helluo, qui tantum ciborum unus devorarem. Itaque subinde me admonebat Orthrogonus, haberem eius regionis rationem meaeque consulerem incolumitati, et aliquot nostrates commemorabat, quibus illic edacitas conciliasset aut mortem aut morbum gravissimum. Quum is me videret deliciis quibusdam, quas illic ex nucleis pineis aut peponum melonumque venditant pharmacopolae, fulcire corpusculum et assiduis laboribus et inedia et iam etiam morbo fractum, subornat medicum mihi amicum et familiarem, ut persuadeat victus moderationem. Egit hoc mecum diligenter. Moxque sensi subornatum, nec respondi tamen. Quum idem accuratius mecum ageret, nec admonendi faceret finem: Dic, inquam, mihi, vir egregie, serio istaec loqueris, an ioco? - Serio, inquit. Quid igitur suades ut faciam? A coenis in totum abstine, et vino adde ut minimum aquae dimidium. Risi praeclarum consilium: Si me cupis extinctum, huic corpusculo et raro et exili et spiritibus subtilissimis vel semel a coena abstinere mors esset; id toties ipsa te compertum habeo, ut non libeat iterum experiri. Quid autem futurum censes, si sic pransus a coena temperem? Et tali vino iubes addi aquam? Quasi non praestaret puram aquam bibere quam feculentam. Nec dubito quin haec te loqui iusserit