Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/613

Haec pagina emendata est

vino, bonis carnibus ac piscibus, deserunt patronum et fugiunt in bellum.

gi. Suus cuique genti mos est. Itali minimum impendunt gulae, pecuniam malunt quam voluptatem, et sobrii sunt natura quoque, non solum instituto.
ia. Nunc profecto non miror te nobis redisse tam exilem, sed omnino vivum redisse demiror, praesertim quum antea capis, perdicibus, turturibus et phasianis assuevisses.
gi. Plane perieram, nisi repertum fuisset remedium.
ia. Male res agitur, ubi tot remediis est opus.
gi. Effeceram ut mihi iam languescenti in singula convivia daretur quarta pars pulli elixi.
ia. Nunc incipies vivere.
gi. Non admodum. Emebatur pullus exiguus ne multum impenderetur, cuiusmodi sex non sufficerent uni boni stomachi Polono in ientaculum. Nec empto dabant cibum, ne quid esset impendii, itaque macie enecti ac semivivi coquebatur ala aut poples, iecur dabatur Orthrogoni filio infanti. Ius autem semel atque iterum ebibebant mulieres subinde nova infusa aqua. Itaque poples ad me veniebat pumice siccior, et quovis putri ligno insipidior. Ius nihil erat nisi mera aqua.
ia. Et tamen audio illic avium genus et copiosissimum esse et elegans et vile.
gi. Est prorsus, sed illis carior est pecunia.
ia. Satis dedisti poenarum, etiam si Romanum Pontificem occidisses, aut si minxisses ad sepulchrum divi Petri.
gi. Sed audi reliquum fabulae. Scis esse in quaque hebdomada quinque dies, quibus vescimur carnibus.
ia. Nimium.
gi. Duos itaque pullos duntaxat emebant. Die Iovis se fingebant oblitas emere, ne vel totum pullum eo die apponerent, vel aliquid superesset.
ia. Nae iste Antronius superat etiam Euclionem Plautinum. Sed piscariis diebus quo remedio consulebas vitae?
gi. Amico cuidam