Haec pagina emendata et bis lecta est
dedisset gratis.
- ia. Expecto convivium.
- gi. Primum ipsi apponebatur patina cum farina fabacea; quod obsonii genus illic vulgo venditur tenuibus. Aiebat se hoc uti remedio adversus omne morbi genus.
- ia. Quot eratis convivae?
- gi. Interdum octo aut novem; inter quos erat Verpius ille doctus, quem arbitror tibi non ignotum, et filius familias natu maior.
- ia. Quid illis apponebatur?
- gi. An non satis est frugi hominibus quod Melchisedec obtulit Abrahae quinque regum victori?
- ia. Nihil igitur obsonii?
- gi. Erat nonnihil.
- ia. Quodnam?
- gi. Memini nos fuisse in mensa convivas numero novem, quum in patina non numerarem nisi septem foliola lactucae aceto innatantia, sed absque oleo.
- ia. Solus igitur ille devorabat suas fabas?
- gi. Vix semiobolo emerat: nec tamen vetabat, si quis proxime assidens vellet gustare; sed incivile videbatur, languido suum eripere cibum.
- ia. Secabantur igitur folia, quemadmodum de cumino meminit proverbium?[1]
- gi. Non; sed lactucis a primoribus absumptis, reliqui panem immergebant aceto.
- ia. Quid autem post septem folia?
- gi. Quid, nisi caseus, conviviorum clausula?
- ia. Hiccine erat apparatus perpetuus?
- gi. Propemodum; nisi quod interdum, si eo die Mercurium fuisset expertus propitium, erat paulo profusior.
- ia. Quid tum?
- gi. Iubebat emi tres uvas recentes uno aereo nummulo. Ea res exhilarabat totam familiam.
- ia. Quidni?
- gi. Id eo duntaxat tempore, quo summa est uvarum ibi vilitas.
- ia. Proin extra autumnum nihil profundebat?[2]
- gi. Profundebat. Sunt illic naviculatores, qui concharum minutum genus hauriunt, potissimum e latrinis: hi