Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/609

Haec pagina emendata est

Coenabatur interdum ad horam decimam.

ia. At tu solebas esse inediae impatientior.
gi. Eoque subinde clamabam ad Antronii generum Orthrogonum, agebamus enim in eodem conclavi: Heus Orthrogone, non coenatur hodie apud Synodios? Commode respondit brevi adfuturum Antronium. Quum nihil viderem apparati et latraret stomachus : Heus, inquam, Orthrogone, erit hodie pereundum fame? Excusabat horam aut aliud simile. Quum non ferrem stomachi latratum, rursus interpellabam occupatum: Quid futurum est, inquam, eritne moriendum fame? Vbi iam Orthrogonus consumpsisset omnem tergiversationem, abiit ad famulos iussitque adornari mensam. Tandem quum nec rediret Antronius nec quicquam appararetur, Orthrogonus victus conviciis meis descendebat ad uxorem et socrum ac liberos, clamitans ut appararent coenam.
ia. Nunc saltem expecto coenam.
gi. Ne propera. Prodibat tandem famulus claudus, ei praefectus negocio, non admodum dissimilis Vulcano, insternit mensam linteo. Ea prima coenae spes. Tandem post longam vociferationem afferuntur phialae vitreae cum aqua sane limpida.
ia. Altera coenae spes.
gi. Ne propera, inquam. Rursum post atroces clamores adfertur phiala illius nectaris feculenti plena.
ia. O factum bene
gi. Sed sine pane. Nihil adhuc periculi, nemo famelicus bibat lubens tale vinum. Clamatum est iterum usque ad rauim. Tum demum apponitur panis ille, quem vix ursus dentibus frangeret.
ia. Certe iam vitae consultum est.
gi. Sub multam noctem tandem venit Antronius, hoc fere prooemio inauspicatissimo, ut diceret sibi dolere stomachum.
ia. Quid hic mali auspicii?
gi. Quia tunc nihil erat quod ederetur. Quid enim expectes hospite male affecto?
ia. Dolebat re vera?
gi. Adeo ut solus devoraturus fuerit tres capos, si quis