Haec pagina emendata et bis lecta est
quaquam, sed Synodii.[1]
- ia. In urbe tam opulenta bulimia periclitatus es?
- gi. Maxime.
- ia. Quid in caussa? An deerat pecunia?
- gi. Nec pecunia, nec amici.
- ia. Quid igitur erat mali?
- gi. Mihi res erat cum hospite Antronio.[2]
- ia. Cum illo opulento?
- gi. Sed sordidissimo.
- ia. Monstri simile narras.
- gi. Minime; sed sic fiunt divites, qui e summa emergunt inopia.
- ia. Quid ita libuit tot menses apud talem hospitem commorari?
- gi. Erat quod alligaret: et sic tunc erat animus.
- ia. Sed dic, obsecro, quo tandem vivit ille apparatu?
- gi. Dicam, quando quidem actorum laborum solet esse iucunda commemoratio.
- ia. Mihi certe futura est.
- gi. Illud οὐρανόθεν accessit incommodi, quum illic agerem, totos tres menses spirabat Boreas, nisi quod illic nescio quo pacto nunquam perseverat ultra diem octavum.
- ia. Quomodo igitur spirabat totos tres menses?
- gi. Sub eum diem velut ex constituto mutabat stationem, sed post horas octo migrabat in locum priorem.
- ia. Ibi tenui corpusculo opus erat foco luculento.
- gi. Satis erat ignis, si suppetisset lignorum copia. Verum ne quid heic faceret impendii noster Antronius, ex rusculis insularibus[3] evellebat arborum radices ab aliis neglectas, idque fere noctu. Ex his nondum bene siccis struebatur ignis non absque fumo, sed sine flamma: non qui calefaceret; sed qui praestaret, ne vere dici posset ibi nullum esse ignem. Unicus autem ignis durabat totum diem; adeo temperatum erat incendium.
- ia. Illic hybernare durum erat.
- gi. Imo multo durius aestivare.
- ia. Qui sic?