Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/605

Haec pagina emendata est

maturius etiam contingat gloria. Multos enim video, qui vix sub obitum inclarescunt, nonnullos a rogo, quod aiunt, demum innotescere.

sy. Heic quod consulam, nihil habeo melius, quam quod tibicen suasit tibicini. Fac ut his teipsum probes, qui gloria iam vicerunt invidiam; in horum amicitiam temet insinua, quorum honorifica de te praedicatio facile populare studium tibi conciliabit.
ph. At si quando exoriatur invidia, quid ostendis remedii?
sy. Fac quod solent hi qui picem coquunt; si flamma effulserit, infundunt aquam; ac tum magis efferatur ac stridet incendium, ni id facias constanter ac saepius.
ph. Quid istud aenigmatis est?
sy. Invidiam oborientem beneficiis obrue potius, quam vindicta. Nihil egit Hercules resectis Hydrae Lerneae capitibus; igni Graeco devicit exitiabile monstrum.
ph. Sed quem vocas ignem Graecum?
sy. Qui ardet etiam in mediis aquis. Eum adhibet, qui lacessitus iniuria malorum, non cessat tamen de omnibus bene mereri.
ph. Quid ego audio? beneficentia igitur nunc aqua est, nunc ignis?
sy. Quid vetat? quando Christus in allegoriis nunc sol est, nunc ignis, nunc lapis. Dixi sedulo; si quid melius eris nactus, sequitor, meumque repudiato consilium.
OPULENTIA SORDIDA.
IACOBUS, GlLBERTUS.
ia. Unde nobis tam exuccus, quasi cum cicadis interea rore sis pastus? mihi nihil aliud quam syphar[1] hominis esse videris.
gi. Apud inferos umbrae malva et porro saturantur; at ego decem vixi menses, ubi ne id quidem contigit.
ia. Ubinam te quaeso, num abreptus in navem galeatam?
gi. Ne-
  1. Idem quod leberis, i. e. serpentis exuvium, quo nihil inanius aut siccius.