Haec pagina emendata et bis lecta est
asinus sibila; oportuit talem rabulam putribus ovis aut ruderibus e suggesto deturbare.
- hi. Non deerant qui hoc illo dignum existimarent; sed cohibebat illos loci reverentia.
- le. Sed loci religio non debet his opitulari, qui locum scelere profanarunt: veluti qui in templi septis occidunt hominem, non aequum est ut illic habeant asylum: itidem qui in sacris concionibus et loci religione et populi patientia stolide abutitur, huic non oportet esse praesidio quod ipse sua temeritate profanavit. Laudatus est a priscis ille, qui eum non habuit pro consule, cui ipse non esset senator:[1] nec par est, ut populus eum habeat pro Ecclesiasta, cui ipse non concio.
- hi. Metuunt fulmen episcoporum : Si quis instigante diabolo etc., nosti legem.
- le. Sed prius in tales rabulas episcopi debebant vibrare fulmen.
- hi. Metuunt et illi.
- le. Quos?
- hi. Illos ipsos rabulas.
- le. Quam ob rem?
- hi. Ob hoc ipsum, quod rabulae sunt.
- le. Apostoli non metuebant regum et praesidum minas; et isti metuunt unum mendicum?
- hi. Sed ob istuc ipsum magis formidandi, quod mendici sunt: quod eripiatur non habent, quo laedant habent. Abi tu sodes ad vesparum aut crabronum nidum aliquem, et unamquamlibet ex illis digito continge; ea res si tibi bene successerit, redito ad me, et episcopos ignavos appellato, qui refugiant unum mendicum irritare. Romanum Pontificem nonne potentissimi Christianae ditionis monarchae reverentur, fortassis et metuunt?
- le. Nec mirum; est enim Christi vicarius.
- hi. At Alexander sextus,[2]