Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/591

Haec pagina emendata est

dacium effronte scurra dignum.

hi. Mane. Nondum audisti, quod est omnium impudentissimum.
le. Etiamne amplius?
hi. Vociferabatur, doctorem illum asinum fuisse principem, auctorem et antesignanum universi tumultus, quo nunc concutitur orbis Christianus.
le. Quid ais?
hi. Huic imputandum quod tot sectis discinditur ecclesia, quod sacerdotes spoliantur decimis, quod contemnuntur episcopi, quod sacrosanctae Pontificis Maiestati passim oppeditur, quod agricolae vetus gigantum exemplum instaurarunt.[1]
le. Ista publicitus?
hi. Magnis clamoribus.
le. Atqui longe secus existimant, qui Erasmi libros attentius introspiciunt. Horum plurimi fatentur, se ex illius lucubrationibus hausisse verae pietatis semina. Totum hoc incendium per monachos ortum, per eosdem huc usque incanduit, quod non aliter nunc quoque conantur extinguere, quam si oleum, quod aiunt, addant camino.
hi. Vides ὡς κάκιστον θηρίον ἐστὶν ἡ γαστήρ.
le. Rem acu tetigisti. Illi nimirum expedit, in populo Christiano superstitionis esse quam plurimum, pietatis quam minimum. Sed quid concio? Ferebatne Cumanum asinum, tam insolenter rudentem e suggesto?[2]
hi. Quidam mirabantur, quid accidisset homini. Qui stomachi erant impatientioris surgebant, atque e templo abibant, submurmurantes,Venimus huc audituri laudes divae Virginis, et hic temulentus nobis evomit meras sycophantias. In his erant etiam non paucae mulieres.
le. Atqui solet hoc genus mire deditum esse isti sodalitio.
hi. Vera praedicas, sed coeperunt et foeminae sapere. Eruditi quotquot aderant, plerique ringi, nonnulli etiam subsibilare.
le. Non curat
  1. Nam eo ferme tempore, circa 1520. rustici in Suevia magnos motus concitarunt.
  2. Fabula est de asino fugitivo, qui apud Cumanos gessit se pro leone.