Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/589

Haec pagina emendata est

nis gloriae. Nam iuxta Paulum, illius potentia per nostram imbecillitatem perficitur. Mox in eo versu: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles non est ταπεινόφρονας, sed ταπεινούς hoc est contemptos iuxta mundum, ut opponatur potentibus. Hunc versiculum iuxta Propheticae eloquutionis morem declarat sequens, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quos modo dixerat humiles, heic appellat esurientes, hoc est, tenues; quos modo potentes, heic divites vocat. Proximo versu fit mentio misericordiae sese per omneis orbis nationes perfundentis. In extremo versu praedicat fidem Dei in promissis, Sicut locutus est, etc. Toto cantico praedicatur gloria, hoc est, potentia, bonitas, et veritas Dei: nulla est meritorum mentio.

le. Sed ut potentiam ac divitias comitatur superbia, ita paupertas docet modestiam.
hi. Non equidem inficior, istuc interdum accidere: sed videas plerumque pauperes arrogantissimos, si negas, obiiciam Merdardos multos. Verum demus esse, quod non est perpetuum: non iam agitur qualis fuerit sacratissima Iesu mater, sed qualia de se praedicarit in hoc cantico.
le. Demiror istorum pervicaciam, qui toties moniti, frequenter etiam irrisi, non resipiscant.
hi. Quoties moniti sunt, declamationem esse ficti thematis tractationem, ad exercendam dictionis facultatem adhiberi solitam? et tamen illis declamatio nihil aliud est quam sacra concio. Quoties inclamatum est illis, coelibem esse quisquis uxorem non habet, etiam si sexcentas alat concubinas? et tamen coelibatus istis nihil aliud est, quam continentia et castitas. Idem usu venit de humilitate, aliisque similibus quam plurimis.
le. Unde stupor tam pertinax?
hi. De Merdardis respondeo. Non dederunt a puero operam literis; nec est illis praeceptorum aut librorum copia, et si quid istiusmodi facultatis obtigit,