Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/587

Haec pagina emendata est

nimirum inafflictione. Huius generis loca sunt complura, quae longum sit heic referre. Quemadmodum igitur μεταφορικῶς ταπεινός dici posset ὁ ταπεινόφρων, qui modesto sit animo minimeque elato: ita nihil prodigii fuerit, si quis ταπείνωσιν dicat ταπεινοφροσύνην, nos de scripturae usu loquimur. Ceterum qui contendunt in cantico Mariae ταπείνωσιν sonare modestiam animi, quin eadem opera sic interpretantur quod legimus Genes. 9? Vidit Dominus humilitatem meam, ταπείνωσιν. Lia non iactat suam modestiam, sed quod ob deformitatem minus esset cordi marito, humilitatem appellat. Eundem ad modum Deuter. XXVI. Et respexit humilitatem et laborem atque angustiam. An non heic ταπείνωσιν appellat afflictionem?

le. Unde igitur istis in mentem incidit, ut humilitatem in cantico interpretentur animi modestiam?
hi. Nihil aliud video causae, nisi quod multi Theologi neglexerint et linguarum peritiam, et Latini sermonis studium, una cum priscis ecclesiae doctoribus, qui sine hisce praesidiis ad plenum intelligi non queant: praeterea quod difficillimum sit revellere, si quid penitus insederit animo. Porro videas quosdam tantum scholasticis placitis tribuere, ut malint ad ea detorquere scripturam, quam ad scripturae regulam opiniones humanas corrigere.
le. At illuc absurdius est, quam quod narrant de regula Lesbia.[1]
hi. Beda monachus non admodum gravis auctor, quoties ab alienis recedit νestigis, ex occasione dictae humilitatis meminit de superbia. At Theophylactus scriptor Graecus, qui sua fere ex probatissimis Graeciae scriptoribus hausit, negat
  1. Erasmus in Chiliadibus suis adagium regulae Lesbiae desumpsit ex Aristotelis Moral. lib. V, cap. 10. ubi loquitur de plumbea regula in Lesbio aedificio adhibita. Hinc Laabia regula res agi dicitur, quoties praepostere, non ad rationem factum, sed ratio ad factum accommodatur.