Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/586

Haec pagina emendata est

usurpet. Nam et animo tribuere submissionem aut demissionem pro modestia, nihil vetat. Ceterum, an in divinis literis ita positum reperiatur nescio.

le. Vide num apud Divum Iacobum ita sit usurpatum: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua; dives autem in humilitate sua.
hi. Isto quidem loco est ἐν ταπεινώσει non ταπεινοφροσύνῃ. Quod si contendas, heic humilitatem accipi pro modestia, consequens est, ut exaltationem accipiamus pro superbia: ac protinus gemina existet absurditas. Nam ut modestus non est, qui de sua modestia gloriatur ac iactitat sese, ita bis arrogans est, qui de sua superbia gloriatur.
le. Quid igitur sibi vult Apostolus?
hi. Commendat aequalitatem inter Christianos. Pauper dicitur humilis ob fortunam abiectiorem, dicues dicitur sublimis, utique iuxta mundum, ob fortunae splendorem. Hic dives se demittit ad sortem pauperum, et pauper erigitur ad aequalitatem divitum. Uterque habet quod glorietur: alter gaudet, suis opibus sublevare pauperum inopiam, alter glorificat Christum, qui eam mentem inspirarit divitibus.
le. Sed interim dives ille modestiae laudem habet.
hi. Fortasse; sed non ideo protinus ταπείνωσις significat modestiam. Sunt enim qui venantes laudem ab hominibus multa pauperibus erogant. Quin potius uterque modestus est, si modo adsit sincera pietas: dives, dum non gravatur ob Christum aequari pauperi, pauper, dum ob honorem sibi habitum non insolescit, sed Christo gratias agens in illo gloriatur. Illud extra controversiam est ταπείνωσιν in divinis libris frequentissime usurpari pro demissione sive deiectione, quae fit per afflictionem, aut conditionis infirmitatem. Ita Paulus Philip.. Reformabit corpus humilitatis nostrae, ταπεινώσεως. Item Psal..: Vide humilitatem de inimicis meis, ταπείνωσιν. Rursum 118. Haec me consolata est in humilitate mea, ἐν ταπεινώσει,