Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/585

Haec pagina emendata est

vos seducat volens in humilitate et religione Angelorum. Nec heic est ἐν ταπεινώσει quae vox est in cantico Virginis, sed ἐν ταπεινοφροσύνῃ. Locus habet nonnihil obscuritatis, fateor: sed mihi videtur germanus sensus quem accuratius docti adferunt: Ne sitis tam humili, tamque abiecto animo, ut, cum semel dedicaveritis vos ipsos Christo salutis unico auctori, patiamini vobis persuaderi, ab Angelis sperandam esse salutem, quos quidam sibi fingunt apparuisse. Sitis excelso animo, ut, etiamsi vere Angelus quispiam e coelo veniens praedicet vobis aliud evangelium, quam quod Christus tradidit, sit vobis execrabilis, velut Angelus impius et christi adversarius. Multo minus convenit vos esse tam demissis animis, ut istorum fictis apparitionibus patiamini vos abduci a Christo. Ab uno Christo sperare salutem, religio est; ab Angelis aut divis idem exspectare, superstitio est. Paulus igitur vult, humilis abiectique animi esse, ab illo sublimi Christo ad commenticias Angelorum apparitiones desciscere: demissi ingenii est, quorumlibet suasu circumagi. Vides heic g-tapeinophrosynehn in vitium usurpatum esse?

le. Quidni videam?
hi. Rursus in eodem capite: Secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate. Heic iterum ταπεινοφροσύνη vitium sonat.
le. Palam est.
hi. Atqui I. Pet. usurpatur pro virtute quae contraria est superbiae, τὴν ταπεινοφροσύνην ἐγκομβώσασθε· pro quo nos legimus humilitatem insinuate. Rursum ad Phil. : τῇ ταπεινοφροσύνη| ἀλλήλους ἡγούμενοι ὑπερέχοντας ἑαυτῶν· id est, Per animi modestiam unusquisque alium se praestantiorem existimet.
le. Docuisti ταπεινοφροσύνην usurpari in utramque partem, cum apud Latinos modestia non usurpetur nisi in laudem. Verum potesne docere, ταπείνωσιν accipi pro modestia?
hi. Nihil absurdi, si quis ad istum modum