Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/579

Haec pagina emendata est

Merdardum vocant.

le. Merdardum illum probe novi. Nimirum is ipse est, qui nuper in convivium Erasmum nostrum appellavit diabolum.
hi. Rem tenes. Sed quod in convivio dixit, tametsi non omnino dixit impune, qui civiliores erant imputabant temulentiae, et vino censebant inscribendum.
le. Sed quid excusationis attulit obiurgatus?
hi. Negavit, se dixisse ex animo.
le. Qui potuit ex animo, cui nihil erat mentis aut animi?
hi. Sed mihi ac doctis omnibus visum est intolerabile, quod publicitus, quod eo in loco, quod apud tales auditores, quod in tam celebri monarcharum conventu, Merdardus suas merdosas purulentias effuderit.
le. Aveo scire, quid dixerit.
hi. Multa stolidissime debacchatus est in Erasmum nostrum, quorum haec erat summa.His, inquit,temporibus exstitit quidam novus doctor Erasmus; lapsa est lingua, asinus volebam dicere: simulque populus interpretatus est, quid Germanice sonaret asinus.
le. Rem mire facetam narras.
hi. Itane facetam? imo fatuam potius.
le. An non tibi facetum videtur, talem asinum quenquam omnino vocare asinum, nedum Erasmum? Unum illud scio, si Erasmus ipse praesens fuisset, non potuisset a risu temperare.
hi. Profecto non minus refert asinum animi stupore, quam colore vestis.[1]
le. Neque arbitror, in tota Arcadia esse ullum asinum usque adeo asinum, quin hic dignior sit, qui foeno pascatur, quam ille.
hi. Prorsus inversus est Apuleius. Ille sub asinina specie regebat hominem; hic sub hominis specie regit asinum.
le. At tales asinos hodie mulso et placentis saginamus; ut mirum non sit si mordent quemlibet, et calcibus ferant.
hi. Is, inquit,doctor asinus audet corrigere Magnificat, cum id canticum sit a Spiritu sancto proditum per os sacratissimae Virginis.
le. Agnosco παροιμίαν ἀδελφικήν.[2]
  1. Qui cinericeus fuit. Erat enim Franciscanus.
  2. Id est: Proverbium fraterculorum. Interim ludit in voce ἀδελφικήν, quae et significat fraternum, et intelligi possit quasi non Delphicum, hoceit, non ita verum, quemadmodum olim dicta Apollinis Delphici habita suut, sed vulgatum.