Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/577

Haec pagina emendata est

rum hilaris?

hi. Optime temet offers, Levine, in quem hanc pectoris aegritudinem evomam.
le. In pelvim evomas malim, quam in me. Sed quid est mali? et unde nobis prodis?
hi. E concione sacra.
le. Quid homini poetae cum sacris concionibus?
hi. A sacris non abhorreo: sed in hanc incidi ita sacram, ut Virgilius auri famem appellavit sacram. At tales rabulae sunt caussa, ut rarius audiam ecclesiastas.
le. Ubi habita est concio?
hi. In summo templo.
le. A prandio? id temporis fere dormitant homines.
hi. Utinam illi locutuleio dormissent omnes, vix digno qui concionetur apud anseres.
le. Obstreperum est animal anser: ferunt tamen patriarcham Franciscum aliquando concionatum apud sorores aviculas,[1] a quibus magno silentio sit auditus. Sed age, etiamne sabbato sit concio?
hi. Fit in honore divae Virginis matris. Nam die Dominico Christus praedicatur. Decet autem ut priores teneat mater.
le. Quod erat thema?
hi. Enarrabat canticum Virginis.
le. Argumentum vulgatissimum.
hi. Nimirum aptissimum ecclesiastae. Nam suspicor illum hoc unum thema didicisse; quemadmodum aiunt, inveniri sacerdotes, qui nullam liturgiam callent, nisi pro defunctis unicam.
le. Dicatur igitur ille, concionator de Magnificat; aut. si mavis, Magnificatitius. Sed cuiusmodi tandem avis erat, aut quibus ornata plumis?
hi. Vulturi non dissimilis.
le. Qua tandem ex corte?
hi. Franciscana.
le. Quid audio? ex tam sancto sodalitio? Fortassis ex illorum degenere genere, qui dicuntur Gaudentes, colore fusco, calceis integris, cingulo candente: nec horrent, contremisco referens, nudis digitis contrectare pecuniam.
hi. Imo e grege selectissimo istorum, qui gaudent Observantes nominari, colore cinericio, cingulis canabeis, calceis fenestratis, quique citius occiderent
  1. i e. hirundines.