Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/574

Haec pagina emendata est
ARS NOTORIA.
Desiderius, Erasmius.
de. Quomodo succedunt tua studia, Erasmi?
es. Musis, ut apparet, parum faventibus: sed felicius succederent, si quiddam abs te queam impetrare.
de. Nihil non impetrabis, modo sit in rem tuam; dic tantum quid rei sit.
es. Non dubito, quin nihil sit artium reconditarum quod te fugiat.
de. Utinam vera praedices!
es. Audio artem esse quandam notoriam, quae hoc praestet, ut homo minimo negotio perdiscat omnes disciplinas liberales.
de. Quid audio? Vidisti codicem?
es. Vidi, sed vidi tantum, quod non esset doctoris copia.
de. Quid continebat liber?
es. Varias animantium formas, draconum, leonum, leopardorum, variosque circulos, et in his descriptas voces partim Graecas, partim Latinas, partim Hebraicas, aliasque barbaricarum linguarum.
de. Intra quot dies pollicebatur titulus disciplinarum cognitionem?
es. Intra quatuordecim.
de. Magnifica sane pollicitatio; sed nostine quenquam per istam artem notoriam evasisse doctum?
es. Nequaquam.
de. Neque quisquam alius vidit unquam aut visurus est, nisi posteaquam viderimus aliquem per alcumisticam evasisse divitem.
es. Equidem optarim artem esse veram.
de. Fortasse quod pigeat literas tantis sudoribus emere.
es. Scilicet.
de. Atqui sic visum est superis. Opes istas vulgares, aurum, gemmas, argentum, palatia, regnum, nonnunquam largiuntur ignavis et immerentibus: sed quae verae sunt opes, ac proprie nostrae sunt, voluerunt parari laboribus. Nec oportet nobis videri molestum laborem, quo res tanta paratur, quum cernamus plurimos homines per horrenda discrimina, per non aestimandos sudores eluctari ad res temporarias et plane viles, si ad eruditionem conferantur: nec tamen sem-