Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/572

Haec pagina emendata est

gmati; qui rogatus a quodam, quid fructus sua illi philosophia attulisset: Ut mea, inquit, sponte ea faciam, quae plerique legum metu coacti faciunt. Docet enim Paulus, eos, quos afflavit Christiana caritas, non esse legi obnoxios, eo quod plus praestant suapte sponte, quam lex metu poenae possit extorquere.

fr. Christus Iudaeis obmurmurantibus, quod cum publicanis et peccatoribus haberet etiam mensae familiaritatem, respondit, non esse opus medico iis qui recte valerent, sed qui minus prospera essent valetudine. Non abhorret hinc, quod apud Plutarchum dixit Phocion; qui quum reprehenderetur, quod homini illaudato improboque patrocinatus esset in iudicio, non minus festiviter quam clementer, Quidni, inquit, quando nemo probus indiget tali patrocinio?
gy. Et istud Christianae bonitatis exemplum est, ad exemplum aeterni patris et probis et improbis, quantum licet, benefacere, qui solem suum oriri iubet non solum piis, sed etiam impiis. Verum admirabilius forsitan erit in rege moderationis exemplum. Quum Demochares, Demosthenis nepos, Atheniensium nomine legatione fungeretur apud Philippum Macedonum regem, et impetratis quae volebat a rege dimitteretur, humaniter interrogante, si quid praeterea vellet; Ut teipsum suspendas, inquit Demochares. Vox impotens odium arguebat; et rex erat et bene meritus, in quem iaciebatur convicium; nec tamen incanduit; tantum ad collegas conversus, Vos, inquit, haec renunciate populo Atheniensi, quo re cognita iudicet, utrum nostrum existimet praestantiorem, me qui haec patienter audierim, an istum qui haec dixit? Ubi nunc sunt orbis monarchae, qui se diis pares putant, et ob verbum inter pocula dictum atrocia bella concitant?
hi. Magnos impetus habet gloriae sitis, multosque transversos agit hic affectus. Ex eorum numero quidam Socratem interrogabat, qua via pos-