Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/571

Haec pagina emendata est

per expertus esset sibi salutarem, paruit aequo animo. In exilio rogatus ab amicis, quid precaretur ingratissimae civitati: Nihil aliud, inquit, nisi tantam rerum prosperitatem, ut illis nunquam in mentem veniat Aristides.

ca. Mirum si Christianos non pudet sui, ad quamvis levem iniuriam excandescentes, ac vindictam per fas nefasque molientes. Tota Socratis vita nihil aliud mihi videtur, quam temperantiae ac tolerantiae exemplum. Sed ne plane sim asymbolos, unum referam, quod mihi prae ceteris arrisit. Eunti publica via improbus quispiam colaphum impegit. Quum id tacitus ferret Socrates, amici quidam hortati sunt ad ultionem. At ille, Quid percussori faciam, inquit? Voca, inquiunt, in ius. Ridiculum, inquit: si me asinus calcibus percussisset, num vobis auctoribus asinum in ius traham? significans improbum scurram nihilo potiorem asino, et infimi animi esse, non posse ferre contumeliam ab homine vecordi, quam ferret ab animali bruto.
di. Pauciora sunt in Romanis Annalibus exempla moderationis, nec ea perinde insignia; neque enim opinor magnam habere laudem tolerantiae, si quis parcat devictis, et debellet superbos. Non arbitror tamen indignum memoratu, quod Cato senior, quum Lentulus quidam in os illi sputum et oris purulentiam iniecisset, nihil aliud responderit quam: Posthac habeo quod illis respondeam, qui negant tibi esse os. Os autem Latinis habere negantur, quos nihil pudet. Itaque iocus est ex ambiguo.
ae. Aliis arrident alia: mihi inter Diogenis dicta, praeclara quidem omnia, nihil magis adblanditur, quam quod roganti cuidam, quo pacto maxime posset ulcisci inimicum: Si te ipsum, inquit, quam maxime probum et honestum virum praestiteris. Demiror quis deus illis tales cogitationes miserit in mentem. Videtur autem et Aristotelis dictum valde consentaneum Paulino do-