Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/569

Haec pagina emendata est

quae non revocari, sed tamen posterioribus curis sarciri possunt. Huc igitur incumbe potius, quam ut praeteritorum inani deploratione futuri quoque temporis iacturam facias.

ph. Bene mones; sed me iam sui iuris fecit diutina consuetudo.
ne. Phy! Clavus clavo pellitur, consuetudo consuetudine vincitur.
ph. Ut durum est ea relinquere, quibus diu assueveris.
ne. Initio quidem; sed eam molestiam diversa consuetudo primum lenit, mox vertit in summam voluptatem, ut brevis molestiae non oporteat poenitere.
ph. Vereor, ut succedat.
ne. Si septuagenarius esses, non retraherem te a solitis; nunc vix decimum septimum, opinor, annum, egressus es. Quid autem est, quod ista aetas non possit vincere, si modo adsit promptus animus?
ph. Equidem aggrediar, conaborque ut ex Philypno fiam Philologus.
ne. Id si feceris, mi Philypne, sat scio, post paucos dies et tibi serio gratulaberis, et mihi gratias ages, qui monuerim.
ΝΗΦΑΛΙΟΝ ΣΥΜΠΟΣΙΟΝ
Albertus, Bartholinus, Carolus, Dionisius, Aemilius, Franciscus, Gyrardus, Hieronymus, Iacobus, Laurentius.
al. Vidistine unquam hoc horto quicquam amoenius?
ba. Vix opinor in insulis Fortunatis esse quidquam iucundius.
ca. Plane mihi videor videre paradisum, cui custodem cultoremque Deus praefecerat Adam.
di. Heic vel Nestor vel Priamus posset repubescere.
fr. Imo vel mortuus reuiuiscere.
gy. Adderem lubens, si quid possem, tuae hyperbolae.
hi. Profecto miris modis arrident omnia.
ia. Oportet hunc hortum aliqua compotatiuncula dedicare.
la. Recte monet noster Iacobus.
al. Talibus mysteriis iam olim initiatus est hic locus. Verum scito, nihil heic