Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/566

Haec pagina emendata est

sunt, nocte ebrii sunt. Proinde quid turpius, quam cum omnia animantia cum sole expergiscantur, quaedam etiam illum nondum apparentem sed adventantem cantu salutent, cum elephantus solem orientem adoret; hominem diu post solis exortum stertere? Quoties aureus ille splendor illustrat cubiculum tuum, nonne videtur exprobrare dormienti:Stulte, quid optimam vitae tuae partem gaudes perdere? Non in hoc luceo, ut abditi dormiatis, sed ut rebus honestissimis invigiletis. Nemo lucernam accendit ut dormiat, sed ut aliquid operis agat: et ad hanc lucernam omnium pulcherrimam nihil aliud quam stertis.

ph. Belle declamas.
ne. Non belle, sed vere. Age, non dubito quin frequenter, audiveris illud Hesiodeum: Sera in fundo parsimonia.[1]
ph. Frequentissime. Nam in dolii medio vinum est optimum.
ne. Atqui in vita prima pars, nimirum adolescientia, est optima.
ph. Profecto sic est.
ne. At diluculum hoc est diei, quod adolescientia vitae. An non igitur stulte faciunt, qui adolescientiam nugis, matutinas horas somno perdunt?
ph. Sic apparet.
ne. An est ulla possessio, quae cum hominis vita sit conferenda?
ph. Ne universa quidem Persarum gaza.
ne. An non vehementer odisses hominem, qui tibi vitam posset ac vellet malis artibus ad annos aliquot decurtare?
ph. Illi mallem ipsi vitam eripere.
ne. Verum peiores ac nocentiores arbitror, qui sibi volentes reddunt vitam breviorem.
ph. Fateor, si qui tales reperiantur.
ne. Reperiantur? Imo id faciunt omnes tui similes.
ph. Bona verba.
ne. Optima. Sic tuo cum animo reputa: nonne videtur rectissime dixisse Plinius,[2] vitam esse vigiliam, et hoc pluri-
  1. Ἔργ. κ. ἡμ. v. 338. et 339. (465.) Ἀρχομένου δὲ πίθου καὶ λήγοντος κορέσασθαι, Μεσσόθι φείδεσθαι· δειλὴ δ' ἐν πυθμένι φειδώ.
  2. In praefatione ad Vespasianum: Homines sumus et occupati officiis: succitivisque temporibus ista curamus, id est, nocturnis, ne quid vestris putetis cessatum horis. Dies vobis impendimus: cum somno valetudinem computamus: vel hoc solo praemio contenti, quod dum ista, ut ait M. Varro, musinamur, pluribus horis vivimus. Profecto enim vita vigilia est.