Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/564

Haec pagina emendata est

delas absumo, nec vestes detero.

ne. Praepostera sane parsimonia, servare vitrum, ut perdas gemmas. Aliter sapuit ille Philosophus,[1] qui rogatus, quid esset pretiosissimum, respondet, Tempus. Porro cum constet, diluculum esse totius diei partem optimam, tu quod in re pretiosissima pretiosissimum est, gaudes perdere.
ph. An hoc perit, quod datur corpusculo?
ne. Imo detrahitur corpusculo, quod tum suavissime afficitur, maximeque vegetatur, cum tempestivo moderatoque somno reficitur, et matutina vigilia corroboratur.
ph. Sed dulce est dormire.
ne. Quid esse potest dulce nihil sentienti?
ph. Hoc ipsum dulce est, nihil sentire molestiae.
ne. Atqui isto nomine feliciores sunt, qui dormiunt in sepulcris. Nam dormienti nonnunquam insomnia molesta sunt.
ph. Aiunt, eo somno maxime saginari corpus.
ne. Ista glirium sagina est, non hominum. Recte saginantur animalia quae parantur epulis: homini quorsum attinet accersere obesitatem, nisi graviore sarcina onustus incedat? Dic mihi, si famulum haberes, utrum obesum mallem an vegetum, et ad omnia munia habilem?
ph. Atqui non sum famulus.
ne. Mihi sat est, quod ministrum officiis aptum malles, quam bene saginatum.
ph. Plane mallem.
ne. At Plato dixit, animum hominis hominem esse, corpus nihil aliud esse quam domicilium aut instrumentum. Tu certe fateberis, opinor, animum esse principalem hominis portionem, corpus animi ministrum.
ph. Esto, si vis.
ne. Cum tibi nolles ministrum abdomine tardum, sed agilem malles et alacrem, cur animo paras ministrum ignavum et obesum?
ph. Vincor veris.
ne. Iam aliud dispendium accipe: ut animus longe praestat corpori, ita fateris, opes animi longe praecellere bona corporis.
ph. Probabile dicis.
ne. Sed
  1. Quem alii Democritum, alii Theophrastum, alii alium atque alium fuisse volunt.