Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/563

Haec pagina emendata est

140

DILUCULUM.
Nephalius. Philyphus.
ne. Hodie te conventum volebam, Philypne, sed negabaris esse domi.
ph. Non omnino mentiti sunt: tibi quidem non eram, sed mihi tum eram maxime.
ne. Quid istuc aenigmatis est?
ph. Nosti illud vetus proverbium: Non omnibus dormio. Nec te fugit ille Nasicae iocus, cui cum, Ennium familiarem invisere volenti, ancilla iussu heri negasset esse domi, sensit Nasica et discessit. Ceterum ubi vicissim Ennius Nasicae domum ingressus rogaret puerum, num esset intus, Nasica de conclavi clamavit, Non, inquiens, sum domi. Quumque Ennius agnita voce dixisset, Impudens, non te loquentem agnosco? Imo tu, inquit Nasica, impudentior, qui mihi ipsi fidem non habeas, cum ego crediderim ancillae tuae.
ne. Eras fortassis occupatior.
ph. Imo suaviter otiosus.
ne. Rursum aenigmate torques.
ph. Dicam igitur explanate, nec aliud dicam ficum, quam ficum.
ne. Dic.
ph. Altum dormiebam.
ne. Quid ais? Atqui iam praeterierat octava, cum sol hoc mense surgat ante quartam.
ph. Per me quidem soli liberum est vel media nocte surgere, modo mihi liceat ad satietatem usque dormire.
ne. Verum istuc utrum casu accidit, an consuetudo est?
ph. Consuetudo prorsus.
ne. Atqui rei non bonae consuetudo pessima est.
ph. Imo nullus est somnus suavior, quam post exortum solem.
ne. Qua tandem hora soles lectum relinquere?
ph. Inter quartam et nonam.
ne. Satis amplum spatium: vix tot horis comuntur reginae. Sed unde venisti in istam consuetudinem?
ph. Quia solemus convivia, lusus et iocos in multam proferre noctem; id dispendii matutino somno pensamus.
ne. Vix unquam vidi hominem te perditius prodigum.
ph. Mihi parsimonia videtur magis, quam profusio. Interim nec can-