S E N A T U L U S. 135
ceat illorum comitia veris aestimare, plus quam muliebria videri possint. Videmus, monarchas tot iam annis nihil aliud quam belligerari: inter theologos, sacerdotes, episcopos, et populum nihil convenire: quot homines, tot sententiae; et in his ipsis plus quam muliebris est inconstantia. Nec civitati cum civitate, nec vicino cum vicino concordia est. Si nobis essent traditae rerum habenae; aliquando, ni fallor, tolerabilius haberent res humanae. Non est fortasse foeminei pudoris, tantis proceribus tribuere stultitiam: at fas est, opinor, recitare quod scripsit Salomon Proverbiorum capite decimo tertio: Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Sed ne vos longiore morer prooemio, uti singula gerantur ordine, decenter et sine tumultu; primo loco tractandum erit, quae debent interesse concilio, quae submovendae sint. Nam immodica turba, tumultus est verius, quam concilium: et paucorum consessus habet quiddam tyrannicum. Huc ego censeo nullam recipiendam virginem, eo quod incident permulta, quae non decet illas audire.
- iu. At quo signo dignoscas virgines? An pro virginibus habebuntur, quaecunque coronam gestant?
- co. Non. At nuptas tantum recipiendas censeo.
- iu. Et inter nuptas virgines sunt, quae maritos habent eunuchos.
- co. Sed tribuatur hoc honoris coniugio, ut nuptae pro mulieribus habeantur.
- iu. Alioqui si non excludimus nisi virgines, erit immensa turba, nec multo decrescet numero.
- co. Excludentur et plusquam ter nuptae.
- iu. Quam ob rem?
- co. Quoniam illis velut emeritis debetur missio. Idem censeo de septuagesimum annum egressis. Statuendum, ne qua nominatim de viro suo loquatur petulantius: in genere fas sit; sed ea moderatione, ne quid nimis.
- ca. Qui minus hic libere de viris liceat dicere, cum ipsi de