Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/540

Haec pagina emendata est

primum quia bipes, deinde quia quinis digitis fissos habet pedes.

qu. Ista frequenter audivi. Ceterum pervelim mihi situm ac formam tali describi. Nam istud lusus genus etiam puellis hodie fastiditum est: sed aleam, chartas, aliosque masculos lusus affectant.
ca. Non mirum, quum affectent et theologiam. Verum etiam si mathematicus sim, aut pictor, aut etiam plastes, non possim tibi melius tali formam exhibere, quam ipso talo: nisi mavis, ut tibi describam per literas, ut illi solent.
qu. Habesne talum?
ca. En tibi ovillum e dextro crure. Vides quatuor dumtaxat latera, quum in cubo et alea seu tessera sint sex; in ambitu quatuor, in summo et imo duo.
qu. Sic est.
ca. In talo, quoniam summa pars et ima curvatur, non sunt nisi quatuor latera: quorum unum vides velut in dorsum intumescere.
qu. Video.
ca. Quod est e regione, cavum habere. Illud Aristoteles vocat πρανὲς, id est, pronum; hoc ὕπτιον, id est, supinum. Velut in congressu uxoris et mariti, quum dant operam liberis, mulier supina est, vir pronus; et manus, si vola spectet terram, prona est; si invertas, supina. Quanquam oratores et poëtae nonnunquam his verbis abutuntur, quod ad hanc rem nihil attinet.
qu. Isthuc quidem eleganter oculis subiecisti. Inter reliqua duo latera quid est discriminis?
ca. Alterum modice cavatum est, ut ossi, cui innectitur, congruat: alterum propemodum nihil habet concavi, minusque armatum est cartilaginea tunica, sed tantum nervo et pelle tegitur.
qu. Video.
ca. Pronum latus nihil habet nervorum, sed supinae partis concavo adhaeret nervus, quemadmodum dextri lateris summo, laevi imo.
qu. Pulchre narras; sed unde dignoscam dexterum a sinistro?
ca. Recte admones. Nam perperam docui, nisi dextri cruris talum intelligas. Dicam igitur melius simulque, quod volebas, situm indicabo.