Haec pagina emendata et bis lecta est
bem spargitur quidquid illeverint.
- ha. Dispeream, ni mihi vehementer placet tuum consilium. Efficiam, ut intelligas te nactum docile ingenium et iuvenem minime ingratum. Equum, quem primum te dignum nactus in pascuis fuero, tibi dono mittam.
- ne. Nunc superest, ut quod pollicitus es, vicissim praestes. Quid est, cur tantopere affectes falsam opinionem nobilitatis?
- ha. Nullam aliam ob causam, nisi quod his omnia licent impune. An hoc tibi leve videtur momentum?
- ne. Ut pessime cedat, mors una debetur naturae, etiamsi vixisses in Carthusia.[1] Et levius moriuntur in rota, quam qui moriuntur calculo, podagra aut paralysi. Nam militare est, credere, nihil hominis superesse post mortem, praeter cadaver.
- ha. Sic opinor.
ΑΣΤΡΑΓΑΛΙΣΜΟΣ, sive TALORUM LUSUS.
Carolus, Quirinus.
- qu. Disce, inquit Cato, sed a doctis.[2] Cupio itaque, mi Utenhovi,[3] te magistro discere, quamobrem prisci illi religionis antistites edixerint, ut clerici talaribus tunicis uterentur, hoc est, usque ad talos demissis.
- ca. Duabus, opinor, de caussis. Primum verecundiae gratia, ne quid nudi pateret oculis. Nam olim nec hoc caligarum genus fuit repertum, quod nunc ab ilibus usque ad imos pedes corpus tegit, ne-