Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/53

Haec pagina emendata et bis lecta est
46
PIETAS PUERILIS.

et in pectore.

er. Quid deinde?
ga. Auspicor initium diei, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
er. Pie sane.
ga. Mox paucis saluto Christum.
er. Quid illi narras?
ga. Ago gratias, quod eam noctem mihi voluerit esse prosperam, precorque, ut diem itidem illum totum mihi bene fortunet, ad ipsius gloriam, et animae meae salutem: utque is, qui est vera lux occasum nesciens, sol aeternus, omnia vivificas, alens, exhilarans, dignetur illucescere menti meae, ne usquam impingam in ullum peccatum, sed ipsius ductu perveniam ad vitam aeternam.
er. Haud inauspicatum diei exordium.
ga. Deinde salutatis parentibus, quibus secundum Deum primam debeo pietatem, quum tempus est, confero me ad ludum literarium, sed ut per templum, si commodum est, sit mihi transitus.
er. Quid illic?
ga. Rursus tribus verbis saluto Iesum, ac divos divasque omnes, sed nominatim Virginem matrem, tam eos quos habeo mihi peculiares.
er. Nae tu mihi probe legisse videris illud Catonis, Saluta libenter. Non sat erat mane salutasse, nisi mox denuo salutares? An non vereris, ne molestus sis immodico officio?
ga. Amat Christus subinde appellari.
er. Sed ineptum videtur, alloqui, quem non vides.
ga. Nec eam mei partem video, qua illi loquor.
er. Qua?
ga. Animo.
er. Sed otiosum est, salutare non resalutantem.
ga. Resalutat frequenter arcano afflatu. Denique abunde resalutat, qui dat, quod petitur.
er. Quid hic ab illo flagitas? Nam video tuas salutationes esse petaces, cuiusmodi fere sunt mendicorum.
ga. Sane non procul aberras a scopo. Precor enim, ut, qui puer duodecim annos natus, sedens in templo docuit ipsos doctores, cuique Pater coelitus emissa voce dedit auctoritatem docendi mortalium genus, quum diceret: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacitum est; ipsum audite: quique est aeterna sa-