Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/528

Haec pagina emendata est

audio, coniugium hoc non solum ratum est, sed etiam consummatum.

le. Insiluimus in navim piraticam.
an. At demiror, te vocatum alienum, me praeterito, qui tertio propinquitatis gradu sponsae patrem contingo.
le. Ipsos in mare praecipites dedimus.
an. Vera praedicas; infelicium nulli sunt affines.
le. Quidquid erat praeda, inter nos partiti sumus.
an. Expostulabo cum puella primo quoque tempore.
le. Mox exorta est subita tranquillitas: dixisses esse Alcedonia.[1]
an. Si illi res est, mihi est animus. Nihil moror illius benevolentiam.
le. Ita pro una duas naves in portum deduximus.
an. Indignetur, qui alit.
le. Quo eam rogas? In templum, veli partem dicaturus divo Nicolao.[2]
an. Hodie non est liberum mihi: nam ipse domi convivas exspecto; alias non excusabo.
ΙΠΠΕΥΣ ΑΝΙΠΠΟΣ. sive EMENTITA NOBILITAS.
Harpalus, Nestorius.
ha. Potes me tuo levare consilio. Senties me hominem non immemorem nec ingratum.
ne. Dabo expeditum, ut sis quod esse velis.
ha. At nobis in manu non est, ut nascamur nobiles.
ne. Si non es, enitere benefactis, ut a te initium capiat nobilitas.
ha. Perlongum est.
ne. Exigua summa tibi vendet Caesar.
ha. Vulgo ridetur emptitia nobilitas.
ne. Quum nihil sit magis ridiculum quam ementita nobilitas, quid est ut tantopere affectes nomen equitis?
  1. Aiunt Halcyones vel Alcedonces esse genus quoddam avium, in ipso mari nidificantium. Hinc Alcedonia pro temporibus placidis ac tranquillis. Plaut. in prol. Casinae. Tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum.
  2. Cui res maritimae curae secundum Pontificios. Lapide onim molari insidens per mare dicitur in Russiam vectus esse.