Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/523

Haec pagina emendata est

nabo tibi reliquias illius asini, cui Christus insedit, ut exosculeris.

po. Dabis munus gratissimum. Nam asinus ille contactu corporis Christi consecratus est.
ca. Sane Christum contigerunt, et qui illi impegerunt alapas.
po. Sed age dic serio; nonne pium est circumferre codicem evangelicum?
ca. Pium, si absit hypocrisis, si vere id fiat.
po. Abeat hypocrisis ad monachos! quid militi cum hypocrisi?
ca. At primum expedi mihi quid sit hypocrisis.
po. Quum aliud prae te fers, quam lateat in animo.
ca. Sed quid praefert circumlatus evangelii codex? Nonne vitam evangelicam?
po. Opinor.
ca. Ergo ubi vita non respondet codici, nonne hypocrisis est?
po. Videtur. Sed quid est, vere codicem evangelicum circumferre?
ca. Quidam circumferunt manibus, quemadmodum Franciscani Francisci regulam: idem possunt et baiuli Lutetiani, et asini, et cantherii. Sunt qui circumferant ore, nihil crepantes nisi Christum et Evangelium: hoc est pharisaicum. Quidam circumferunt animo. Proinde vere circumfert, qui et manibus, et ore, et corde portat Evangelium.
po. Ubi sunt isti?
ca. In templis diaconi, qui portant codicem, pronutiant populo, et tenent corde.
po. Tametsi non omnes sancti sunt, qui animo gestant Evangelium.
ca. Ne mihi sophistam agas. Non gestat animo, nisi qui medullitus amat. Nemo penitus amat, nisi qui moribus exprimit Evangelium.
po. Istas subtilitates non assequor.
ca. At dicam crassiore Minerva. Si lagenam vini Belnensis gestes humeris, quid aliud est quam onus?
po. Nihil aliud.
ca. Si teneas faucibus, ac mox exspuas?
po. Haud profuerit; quanquam id quidem non soleo.
ca. Sin, ut soles, affatim haurias?
po. Nihil divinius.
ca. Concalescit omne corpus, rubescit facies, hilarescit frons.
po. Prorsus.
ca. Tale quiddam est Evangelium: in animi venas demissum innovat totum hominis habi-