Haec pagina emendata et bis lecta est
nat manum.[1]
- ga. Quid de colloquio?
- pe. Vitetur illud Homericum: Ἄγχι σχὼν κεφαλήν· et vicissim qui auscultat, comprimat labra.
- ga. Vix istis legibus suffecerint duodecim tabulae.
- pe. Sed quid consulas interim infelici puellae ?
- ga. Quid? nisi ut libenter sit misera, quo sit minus misera; et suavio coniugis opponat manum; tum armata cum illo dormiat.
- pe. Quonam hinc properas?
- ga. Recta in museum.
- pe. Quid facturus?
- ga. Pro epithalamio, quod postulant, scripturus epitaphium.
IMPOSTURA.
Livinus. Philippus.
- ph. Salve, Livine.
- li. Salvebo, si vis ita: sed a me tibi cave. Nam est animus imponere tibi, nisi caves.
- ph. Non est admodum metuendus hostis, qui periculum denuntiat. Sed age, falle, si potes.
- li. Ecce iam fefelli, nec sentis adhuc. Iterum cave.
- ph. Cum praestigiarum, opinor, artifice mihi res est. Nihil enim sentio imposturae.
- li. Rursus adverte mentem tuam, ni velis decipi, sicuti falsus es non semel.
- ph. Heic sum; incipe.
- li. Iam dudum mihi quod iubes peractum est.
- ph. Quid actum, aut quid peractum? Nihil sentio doli.
- li. Iam toties admonitus saltem adhibe attentum animum.
- ph. Novum praestigiarum genus. Ludor, ut ais, neque quidquam artis sentio, quum observem et oculos et manus et linguam tuam. Sed age, rursus incipe.
- li. Iterum atque iterum incipio, atque adeo toties facio, neque tu assequeris laqueos.
- ph. Qua re mihi laqueos tendis?
- li. Haec tibi, inquam, lingua dolos parat, nec auribus sentis, nec oculis vides. Nunc saltem habe attentos oculos et aures.
- ph. Non possum magis, etiamsi