Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/513

Haec pagina emendata est

quod illum commendarit parentibus.

ga. Nihil aliud quam gloriosum equitis nomen.
pe. Qualis eques, cui per scabiem vix in sella sedere licet? Sed fortassis habet luculentas possessiones.
ga. Habuit mediocres ; sed ex protervia, quam fecit, nihil superest praeter unam turriculam, unde excurrere solet ad praedam, eamque tam belle instructam, ut nolis illic porcos tuos ali. Sed interim nunquam non habet arces in ore et feuda aliaque magnifica nomina, nusquam non affigit sua insignia.
pe. Clypeus quod habet symbolum?
ga. Tres elephantos aureos in spacio phoeniceo.
pe. Scilicet. Elephas elephanti congruit. Oportet autem hominem esse sanguinarium.
ga. Imo vinarium. Nam rubro vino mirum in modum delectatur, sic tibi sanguinolentus est.
pe. Ad hauriendum igitur utilis est illi proboscis.
ga. Maxime.
pe. Itaque insignia declarant magnum ac stolidum nebulonem, vini gurgitem. Neque enim ille color sanguinis est, sed meri, et aureus elephas indicat, quicquid auri nactus est, vino absumi.
ga. Sic est.
pe. Quid igitur dotis hic Thraso conferet ad sponsam?
ga. Quid ? maximam.
pe. Qui maximam, decoctor?
ga. Sine me loqui : maximam, inquam, pessimamque scabiem.
pe. Emoriar, ni malim filiam meam equo nuptam, quam tali equiti.
ga. At ego vel monacho nuptam malim. Imo hoc non est homini nubere, sed hominis cadaveri. Hoc spectaculum si vidisses, dic mihi, tenuissesne lachrymas?
pe. Qui potuissem, qui vix ista sine lachrymis audio? Adeon' parentes ad omnem naturalis pietatis affectum obsurduisse, ut filiam unicam, puellam tali forma, tali indole, tam amabilibus moribus tali monstro in servitutem traderent propter mendacem clypeum?
ga. Atqui facinus hoc, quo nihil invenias nec immanius nec crudelius nec magis impium, hodie magnatum etiam ludus est, quum expediat eos, qui reipublicae