Haec pagina emendata et bis lecta est
non iungi malis, quam tam putido cadaveri; siquidem hoc ipsum quod spirat, merum est venenum; quod loquitur, pestis est; quod contingit, mors est.
- ga. Iam tu mihi cogita, Petroni, quid voluptatis habitura sint illa suavia, illi complexus, illi nocturni lusus ac blanditiae?
- pe. Theologos nonnunquam audivi loquentes de impari coniugio. Isthuc demum optimo iure dici potest impar coniugium, quasi gemmam inseras plumbo. Sed interim demiror tenerae virginis audaciam. Solent enim tales puellae ad lemuris aut larvae conspectum tantum non exanimari; an haec audebit tale cadaver amplecti noctu?
- ga. Habet puella quod excuset autoritatem parentum, importunitatem amicorum, aetatis simplicitatem. Ego parentum vesaniam satis mirari non possum. Quis enim filiam habet tam infelici forma, quam collocare velit homini leproso?
- pe. Nullus, opinor, si modo vel unciolam habeat sanae mentis. Mihi si lusca esset, eademque clauda, nec minus deformis, quam fuit Thersites Homericus, postremo indotata, recusarem istiusmodi generum.
- ga. At haec lues est omni lepra tum tetrior, tum nocentior. Nam citius serpit, et subinde recurrit, ac frequenter occidit; quum nonnunquam lepra sinat hominem ad extremam usque senectutem vivere.
- pe. Fortasse latebat parentes sponsi morbus.
- ga. Imo pulchre noverant.
- pe. Si tam male volebant filiae, quin potius insutam culeo proiecerunt in Scaldam?
- ga. Profecto levior fuisset insania.
- pe. Quae dos commendabat illis sponsum? praecellit arte quapiam?
- ga. Permultis: strenuus est aleator, potator invictus, scortator improbus, nugandi mentiendique artifex maximus, praedator non segnis, decoctor eximius, comessator perditus. Quid multis? quum scholae non profiteantur nisi septem artes liberales, hic habet plus quam decem illiberales.
- pe. Aliquid tamen fuerit oportet,