Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/507

Haec pagina emendata est
al. Infelix regio cum suo Anticomarita.
ca. Tantum habeo quod dicam: nemini praeiudicatum velim mea sententia.
di. Quid opus est huius vocis enarrationem ex Mammothreptis aut Hebraeis schedis petere, quum ipsa dictionis etymologia prae se ferat, Anticomaritas dici puellas parum feliciter coniugatas, utpote maritis vetulis? Nec enin novum est, quod scribae quo verterunt in co, quum sint literae cognatae c, q, et k.
eu. Erat aliquid quod dixit Diphylus, si constaret dictionem esse Latinam. Mihi videtur esse Graeca, e tribus conflata, ex ἀντί, quod est contra, et κώμη, quod sonat pagum, et ὀαρίζειν, quod est muliebriter garrire; hinc per synaloephen elisa o, dictus est Anticomarita, qui rusticana garrulitate cunctis obstrepit.
fa. Sedulo quidem meus dixit Eumenius. At mihi videtur ex tot dictionibus conflata vox, quot habet syllabas. nam ἀν sonat ἄνους. τι, τίλλων· κω, κώδια· μα. μάλα· ρυ, ῥυπαρά· (perperam enim scribitur per ι) τα, τάλας. Ex his conficutur, amens ac miser, vellens pilos putrium tergorum.
al. Tali opificio cibus congruit beta natatilis, de qua modo dixit Bertulphus.
be. Nimirum anticomarita anticomaritae.
ga. Sedulo quidem dixistis omnes; at mihi videtur uxor viro male morigera dici anticomarita per syncopen, antidicomarita, quod semper adversetur marito.
al. Si recipimus tales tropos, facile ex foria[1] fient fora, et cuniculus fiet cuculus.
be. Atqui Albinus, qui consul est in hoc senatu, nondum dixit, quid ipse censeat.
al. Ex me quidem quod adferam non habeo; haud tame gravabor in medium adferre quod ab hospite meo nuper didici, homine linguacissimo. Saepius variabat in loquendo sermonem, quam luscinia cantionem. Is asseverabat, vocem esse Chaldai-
  1. Si Nonio Marcello fides sit, foria plur. sunt stercora liquidiora.