Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/506

Haec pagina emendata est

tasse porcis, aut asinis, aut bubus Cypriis.[1]

be. Imo hominibus, et quidem delicatis. Pelinorum[2] gens est, apud quam convivia vicissim in longam ducuntur periodum: extremam compotationem vocant sua lingua Resumtam, quasi nos dicamus bellaria aut tragemata.
al. Quam bella bellaria!
be. Eius compotationis haec lex est, ut liberum sit convivatori quidquid volet apponere: nefas autem sit convivis quidquam reiicere, sed omnia boni consulere.
al. Quid si apponeret cicutam, aut cramben recoctam?
be. Quidquid apponitur, devorandum ibi est tacite. Domi tamen licet quod ederint revomere. Nam heic fere ponunt natatilem Betam, sive Anticomaritam: nihil enim refert utro nomine dixeris; res eadem est. Admiscent aliquid querni corticis, et allii plurimum. Ita moretum absolvunt.
al. Quis persuasit legem tam barbaram?
be. Consuetudo, quovis tyranno potentior.
al. Tragicam periodum mihi narras, quae tam inamoenum habeat exitum.
be. Dixi meam vicem, nulli praeiudicans, si quis quid habet rectius.
ca. At ego comperi priscis fuisse piscem, quem vocant Anticomaritam.
be. Dic auctorem.
ca. Codicem exhibere possum; nomen auctoris non possum dicere. Scriptus est Gallice, sed formulis Hebraicis.
be. Quam speciem habet piscis Anticomarita?
ca. Cetera nigris squamis est, solus venter albet.
be. Palliatum quempiam Cynicum, opinor, nobis ex pisce facies. Qui sapor?
ca. Nihil insuavius. Quin pestilens est. Nascitur in putribus lacunis, interdum est in cloacis, iners, limosus: solo gustu pituitam gingit gravem, quam vix vomitu leves. Frequens est in regione quam Celtithracen appelant. Nam illic in deliciis est, quod gustasse carnes detestabilius sit homicidio.
  1. Quos aiunt olim stercore humano pasci solitos.
  2. Vox ficta, ut multae omnino in hoc Coll.