Haec pagina emendata et bis lecta est
SYNODUS GRAMMATICORUM.
Albinus, Bertulphus, Canthelus, Diphylus, Eumenius, Fabullus, Gaditanus.
- al. Estne quisquam in hoc numero, qui didicit arithmeticen?
- be. Cui tandem rei?
- al. Qui certum doceat, quot convenerimus grammatici.
- be. Isthuc quidem citra calculos vel digiti nostri nobis dicere poterunt. Te pono in pollice, me in indice, Canthelum in medio, Diphylum in annulari, Eumenium in minimo. Nunc ad laevam transeo; illic in pollice pono Fabullum, in indice Gaditanum. Itaque, ni fallor, septem sumus. Sed quorsum attinet isthuc scire?
- al. Quoniam audio septenarium reddere legitimum concilium.
- be. Quod concilium mihi narras?
- al. Est res seria, quae me diu multumque torsit; neque me tantum, verum multos etiam viros neutiquam indoctos. Eam proponam in medium, ut huius synodi auctoritate semel finiatur quaestio.
- ca. Eximium quiddam sit oportet, quod tu vel ignores, Albine, vel animum tuum perspicacissimum diu multumque torserit. Quare cupimus et ipsi nosse quid istuc sit rei. Nam unus omnium nomine respondeo.
- al. Ergo heic estote omnes, aures simul adhibentes et animos. Plus vident oculi quam oculus. Estne quisquam vestrum, qui nobis explanare possit, quid significet haec vox: Anticomarita?
- be. Nihil facilius. Sonat enim betae genus, quam prisci natatilem appelabant, caule contorto nodosoque, mire fatua,[1] tetri odoris si contingas; posset cum anagyri[2] contendere.
- ca. Natatilem narras