Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/500

Haec pagina emendata est

lis, assiduus comes et adiutor Furiarum, quae nullo tempore magis declararunt se suo dignas nomine.

ch. Atqui periculum est, ne quid daemon exoriatur, qui subito adhortetur ad pacem; et sunt mortalium animi mutabiles. Nam audio, apud superos esse Polygraphum quendam, qui calamo suo non desinit insectari bellum, et ad pacem cohortari.
al. Ille iam pridem surdis canit. Olim scripsit pacis profligatae querimoniam;[1] nunc eidem exstinctae scripsit epitaphium. Sunt alii contra, qui non minus iuvent rem nostram, quam ipsae Furiae.
ch. Quinam isti?
al. Sunt animalia quaedam pullis et candidis palliis, cinericiis tunicis, variis ornata plumiis ; haec nunquam recedunt ab aulis principum: instillant in aurem amorem belli, hortantur eodem proceres ac plebem: in Evangelicis illis concionibus clamitant, bellum esse iustum, sanctum, ac pium. Quoque magis mireris hominum fortem animum, clamitant idem apud utramque partem. Apud Gallos concionantur, Deum stare pro Gallis, nec vinci posse qui Deum habeat protectorem. Apud Anglos et Hispanos, hoc bellum non a Caesare geri, sed a Deo; tantum praebeant se viros fortes: victoriam esse certam. Quod si quis interciderit, eum non perire, sed recta subvolare in coelum, sicut erat, armatum.
ch. Et habetur istis tanta fides?
al. Quid non potest simulata religio? Accedit huc iuventus, rerum imperitia, gloriae sitis, ira, animus, ad id quo vocatur, natura propensus. His facile imponitur, nec difficile perpellitur plaustrum suapte sponte propendens ad ruinam.
ch. Ego istis animalibus lubens aliquid boni fecero.
al. Appara lautum convivium. Nihil potes gratius.
ch. Ex malvis, lupinis et porris. Nam apud nos non alia est, ut scis, annona.
al. Imo ex
  1. Exstat hic libellus Erasmi ita inscriptus: Querela pacis undique geatium eiactae profligataeque, auctore Erasmo Rot.